/p. 92/ istud privilegium, ut tantum ascendere possit
quantum descendere, neque aquae soli, sed unicuique
gravi corpori, modo eius partes
queant inter se cedere et succedere: superior
namque pars, inferiorem cum urget, sua gravitate
reflectitur in superiora motus; id quod
manifeste videtur in luto a latere compresso
et in arenae impresso vestigio, nam, ob gravis
corporis impositionem, ascendunt a latere
partes, sicut in medio descendunt. Depressionis
causa est, quia ponderi partes subsistere
nequeunt; causa reflexionis et ascensionis
est, ne corpus in corpus subeat et penetret.
I. C. – Fateor propositionem hanc, qua dicitur
«aquam non posse altiorem subire locum,
quam sit eius superficies unde procedit» veram
esse, ubi plus resistitur ab ea portione, quae
sursum pellitur, quam prematur ab illius vi et
pondere, quae urget. At ubi instantis vis pondusque
maius est, tum rursum impellitur aqua ad
eam superficiem, quae altior est, quam superficies,
a qua descendit. Hoc in organis manifestum
est, quorum depressione in puteum subsilit
aqua per tubos. Quod igitur facit lapis,
facere etiam potest aquae magna vis, si ad illius
lapidis pondus accesserit. Alex. – At, quaeso,
rem clarius explices. I. C. – In mundi machina
plurima aquae pars extra locum suum est. Alex. –
Concedo id quidem. I. C. – Terra vero multis
est pervia specubus eo in loco, qui et aquae debebatur
et a terra occupatus est. Alex. – Ita sit;